Senectute confectus, cum multas laudes esset adeptus, animam Deo efflavit Cletus Pavanetto, princeps Latinorum virorum qui iure meritoque gloria Pontificii Instututi Altioris Latinitatis habebatur.

 

Venetiis natus, tenui loco ortus, adulescens, nomine dato Societati a Francisco Salesio nuncupatae, missionarius Italica arva liquit petiturus Palaestinos, Aegyptios, Phoenices. Cum, Antistitum voluntati obsequens, domum repetivisset, lauream in Litteris Christianis et Classicis impetravit, temporibus quibus apud Pontificium Institutum Altioris Latinitatis nuperrime conditum magistri fama praeclari, ut Carolus Egger, Hector Paratore, Ioannes Baptista Pighi, Antonius Traglia, scholas recitabant. Quorum memoriam animo quidem grato Cletus noster servabat. Paulo VI Summo Pontifice regnante, ad Civitatem Vaticanam vocatus, multos per annos collegio scriptorum Latinorum praefuit necnon rexit Opus fundatum “Latinitas”. Quibus muneribus fungens, multa peregit incepta et laudabilia inter quaeCertamina Vaticanaprofecto sunt memoranda. Neque autem credas eius operam defuisse Pontificio Instituto Altioris Latinitatis quippe qui apud nos Litteras Graecas libenter traderet. Rude tandem donatus, perrexit Latinitatem vivam colere isque propugnator acerrimus quiLexicon Latinitatis recentissimae, a pluribus hodie adhibitum, in vulgum edidit aliaque volumina magni pretii ut Latine Latinum sermonem tirones ediscerent. Eloquentia ornabatur uberrima, gravitatem in scholiis, comitatem inter amicos praebebat, convivas salibus delectabat perinde ac ipse delectabatur. Vita est functus die quo Ecclesia Catholica diem sollemnem agit Epiphaniae Domini Nostri Iesu Christi cuius fuit sacerdos fidelis cuiusque vultum nunc conspicit et contemplatur. Requiescas beatus in pace, Clete doctissime!

Cleto 01

Cleto 02

 

 

Avvisi

  • LC0425 LATINITAS ECCLESIASTICA
    14 Gennaio 2021

    SCHOLAE PER VIDEOPRAESENTIAM
    (RATIONE QVAE VVLGO DICITVR ZOOM)

  • Encyclopedia of Patristic Studies (San Juan, Argentina)
    21 Ottobre 2020
    The Catholic University of Cuyo (San Juan, Argentina) has organized an online Encyclopedia of Patristic Studies to contribute to the dissemination of information pertaining to this field of study. The Encyclopedia can be found at the following link: Biblioteca de Patrística. This Encyclopedia will be free to access for all those who wish to consult it.
  • Opaca Fronde: sodalicium haicubus Latine pangendis Romanum
    26 Settembre 2020
    Vobis nuntiare gaudemus natum esse “Opaca Fronde: sodalicium haicubus Latine pangendis Romanum”! Opaca Fronde est grex magistrorum, discipulorum hominumque litterarum Latinarum studiosorum,
  • Ex antiquis alumnis nostris
    27 Maggio 2020
    Il nostro exallievo, dott. Ramon Ayala Vieyra, ho recentemente fondato l'Academia Renascens allo scopo di promuovere la cultura classica e umanistica. Per ulteriori informazioni, vi prego di leggere l'allegato.
  • Lingua Latina perennis
    15 Febbraio 2018
    Lectores humanissimi, inspicite, quaeso, hos nexos interretiales! Sunt duae symbolae linqua Anglica conscriptae, quae de lingua Latina semper viva numquam oblivioni data disserunt. Global Latinists et Living Language.
  • Annales MMXVI-MMXVII
    10 Novembre 2017
    Il nuovo libretto di Annales dell'anno accademico 2016-2017 è reperibile qui. Ringraziamo di cuore sig.ra Constance Cheung per il progetto grafico e impaginazione. Curiose legito!

Questo sito o gli strumenti terzi da questo utilizzati si avvalgono di cookie necessari ad offrirti un'esperienza di navigazione ottimizzata e in linea con le tue preferenze. Per saperne di più, consulta la nostra cookie policy.

Chiudendo questo banner o proseguendo la navigazione in altra maniera, acconsenti all’uso dei cookie. Per saperne di piu'

Approvo

Galleria fotografica

collage header 5