A.d. IX Kal. Decembres, sodales Facultatis Litterarum Christianarum et Classicarum hominesque docti omni ex mundi parte convenientes interfuisse conventiculo,

parato a professore Mirano Sajovic suisque adiutoribus, qui sunt Pascalis Mbote Mbote, vir Salesianus litterarum Graecarum Chistianarum peritus et domina Constantia Cheung, mulier docta necnon impigra, neminem latet. Cuius conventus argumentum fuit de Divo Hieronymo Stridonensi, qui inter saec. IV-V P.Ch.n. vixit multaque pulchra opera Latina exaravit. Revera, hoc anno, sexti et decimi centenarii eius obitus memoriam revocamus; propter quod, conventum hunc comparando, eundem celebrare constituimus. Quod adhuc periclitamur ob pestilentiam foedissimam, Conventus factus est per rete sessione ‘Zoomiana’ adhibita.  Oratores maxima cum diligentia suas acroases concinnas et perpolitas protulerunt, hac ratione: primus orator fuit Pascalis Mbote Mbote, professor rerum gestarum Romanarum Graecarumque, qui de Litteris Apostolicis Francisci PP, Scripturae Sacrae affectus scriptis, nuper datis, breviter et eleganter locutus est; secundus, Ioannes Franciscus Bressanin, eximius machinator iam rude donatus, litterarum autem humanarum studio deditus, de itineribus, quae fecerat Hieronymus, diligenter explicavit; tertia oratrix fuit Ioanna Martino Piccolino, puerorum puellarumque Italorum magistra, quae coram omnibus orationem habuit de his quae acciderant Hieronymo in urbe Roma; post quam, Miranus ille Sajovic, Facultatis Praeses-Decanus, vir ingenio maximus, de stilo Latino Hieronymi multa ac pulcherrima breviter sed subtiliter explanavit.  Novissima, denique, oratrix, sed non minoris momenti, fuit Constantia, mulier omnibus virtutibus praedita, quae de epistula LVII Hieronymi adstantes rite erudivit et luculenter. Restat ut moderator, Iosephus Aloisius Lima, qui hunc nuntium scribit, iterum iterumque omnibus illius conventiculi participibus ac oratoribus gratias agat referat rependat.

 

 Gio Lima

(Moderator: Aloisius LIMA DE MENDONÇA)

Gio Pascal

(Orator: Pascalis MBOTE MBOTE
Oratio c.t. "Presentazione della Lettera apostolica Scripturae sacrae affectus" )

Gio Bressanin

(Orator: Ioannes Franciscus BRESSANIN
Oratio c.t. "Girolamo e i suoi viaggi")

Gio MP Gio MP 02

(Oratrix: Ioanna MARTINO PICCOLINO
Oratio c.t. "Hieronymus Stridonensis in Urbe")

Gio Sajovic

(Orator: Miranus SAJOVIC
Oratio c.t. "Girolamo e il suo latino")

Gio CC

(Oratrix: Constantia CHEUNG
Oratio c.t. "Monita ad bene interpretandum nell’Epistula LVII")

 

Avvisi

  • LC0425 LATINITAS ECCLESIASTICA
    14 Gennaio 2021

    SCHOLAE PER VIDEOPRAESENTIAM
    (RATIONE QVAE VVLGO DICITVR ZOOM)

  • Encyclopedia of Patristic Studies (San Juan, Argentina)
    21 Ottobre 2020
    The Catholic University of Cuyo (San Juan, Argentina) has organized an online Encyclopedia of Patristic Studies to contribute to the dissemination of information pertaining to this field of study. The Encyclopedia can be found at the following link: Biblioteca de Patrística. This Encyclopedia will be free to access for all those who wish to consult it.
  • Opaca Fronde: sodalicium haicubus Latine pangendis Romanum
    26 Settembre 2020
    Vobis nuntiare gaudemus natum esse “Opaca Fronde: sodalicium haicubus Latine pangendis Romanum”! Opaca Fronde est grex magistrorum, discipulorum hominumque litterarum Latinarum studiosorum,
  • Ex antiquis alumnis nostris
    27 Maggio 2020
    Il nostro exallievo, dott. Ramon Ayala Vieyra, ho recentemente fondato l'Academia Renascens allo scopo di promuovere la cultura classica e umanistica. Per ulteriori informazioni, vi prego di leggere l'allegato.
  • Lingua Latina perennis
    15 Febbraio 2018
    Lectores humanissimi, inspicite, quaeso, hos nexos interretiales! Sunt duae symbolae linqua Anglica conscriptae, quae de lingua Latina semper viva numquam oblivioni data disserunt. Global Latinists et Living Language.
  • Annales MMXVI-MMXVII
    10 Novembre 2017
    Il nuovo libretto di Annales dell'anno accademico 2016-2017 è reperibile qui. Ringraziamo di cuore sig.ra Constance Cheung per il progetto grafico e impaginazione. Curiose legito!

Questo sito o gli strumenti terzi da questo utilizzati si avvalgono di cookie necessari ad offrirti un'esperienza di navigazione ottimizzata e in linea con le tue preferenze. Per saperne di più, consulta la nostra cookie policy.

Chiudendo questo banner o proseguendo la navigazione in altra maniera, acconsenti all’uso dei cookie. Per saperne di piu'

Approvo

Galleria fotografica

collage header 5