Togati discipuli

  20 giugno 2018
Laetitia gestientes septem ex nostris discipulis baccalaureatum adepti sunt./n

Quamvis propter assiduos laboros multo sudore manarent, nulla tamen tristitia, nulla vero aegritudine, periculum subivere finale. Si verum quae argumenta in dissertatiunculis traditis tractaverint curiosus tu poscas, scias, o candide Amice, discipulos res prorsus graves exploravisse quippe qui illustrarent quid sensisset antiqui vel de amicitiae suavitate perfusa, vel de pace componenda, vel de hominis dignitate tuenda, vel de pulchro quaerendo vel de itineribus confectis vel quoque de Latinitate Christiana. Nec tibi molestum sit inspicere photographemata in quibus repraesentantur togati heroes nostri.

myriam   pascal

 

Charles Pierre   marcel

paulin

robert   paulus