Petrus-Ivo Fux orationem habuit

  22 febbraio 2018
Quam multum Lingua Latina diligitur et colitur! /n

Documentum habuimus die XXI mensis Feb. cum Petrus-Ivus, Confoederationis Helveticae legatus apud Sanctam Sedem et Rem Publicam Slovenam, coram nobis orationem Latino sermone proferret. Quid argumentum pertractaverit minime te lateat, o Inspector situs nostri humanissime! Illustravit dissertissime ille vir facundissimus quo tempore et qua de causa totius terrae tela (quod vulgo world wide web) esset orta et qua ratione nunc temporis haberi posset tamquam universalis lingua communis adhibita ab omnibus electronicis nautis. Prorsus omnia dici possunt Latine!