Inter quae est memorandus liber exhibitus die XX mens. Febr. c.t. ΚΟΣΜΟΣ ΤΙΣ ΣΩΜΑΤΙΚΟΣ in quo Gabriella Bertolini argumenta pertractata a Platone in dialogo qui inscribitur « Philebus » perbelle exploravit. Cum auditores in amplius adiutorium ab Aegidio Viganò nuncupatum convenissent, Mauritius Marin et Robertus Fusco, magistri quidem praeclari, orationes habuerunt. Alter dicendi genus « dialogi platonici » illustravit neque praetermisit quin quaedam diceret de temporum ratione quibus opera Magistri Atheniensis sunt conscripta. Alter praecipua de dialogo c.t. « Philebus » rettulit nec omisit quin multi aestimaret scriptricem quae, cum metaphoras a Platone adhibitas perpendisset, illius doctrinas exponeret. Orationibus vero confectis, Gabriella etiam pauca de libro suo dixit quae multum auditoribus placuerunt. Scito etiam adfuisse conventui, praeter discipulorum coetum, Studiorum Universitatis nostrae Rectorem et alios egregios hospites.