Praesagia mysterii

  13 febbraio 2018
Ut patet, Facultas nostra orta est ut exploraret confirmaretque vim illius sententiae ab Ioanne XXXIII prolatae,/niuxta quam “Veterum Sapientia, in Graecorum Romanorumque inclusa litteris, itemque clarissima antiquorum populorum monumenta doctrinae, quasi quaedam praenuntia aurora sunt habenda evangelicae veritatis, quam Filius Dei, gratiae disciplinaeque arbiter et magister, illuminator ac deductor generis humani, his nuntiavit in terris” (Apostolica Constitutio Veterum Sapientia, 1962). Nec mirum si plures inter discipulos nostros dissertatiunculas suas hoc de argumento exarant. Quod fecit etiam Carolus Mafera, disertissimus vir, qui ad baccalaureatum impetrandum scripsit de notione verbi “fides” cum apud Ethnicos tum apud Christianos scriptores. Carolus noster, aetate iam provectus, cum magno amore erga Litteras excitetur, studiis apud Institutum nostrum vacat et nunc temporis, a magistris laudatus, a condiscipulis dilectus, ad Licentiam laetus constans sedulus pergit.